monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 136, 13
Ecce inde erat dives ille qui Dominum interrogavit: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam consequar? Nonne de vita aeterna quaerens, quasi canticum Sion interrogavit? Serva mandata, ait illi Dominus. Et ille de fastu, cum audisset, Iam omnia haec, inquit, implevi a iuventute mea. Et Dominus dixit illi quiddam de canticis Sion, et noverat quod non caperet; sed exemplum dedit nobis, quomodo multi quaerant quasi consilium ad vitam aeternam, et tamdiu nos laudent, quamdiu respondeamus quod quaerunt. Dedit de illo documentum, tanquam nobis dicturis aliquando talibus hominibus, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Ecce ait: Vis esse perfectus? Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Ut discat multa cantica de canticis Sion, prius impedimenta reiiciat, expeditus ambulet, ne ullo onere praegravetur; et discet aliquid de canticis Sion. Ille autem contristatus abscessit. Dicamus post illum, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Et ille quidem discessit; spem tamen divitibus Dominus dedit. Nam contristati discipuli dixerunt: Quisnam potest salvus fieri? Et respondit eis: Quod hominibus impossibile est, facile est Deo . Habent enim et divites quemdam modum suum, et acceperunt canticum de Sion, canticum de quo Apostolus dicit: Praecipe divitibus huius saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Adiungens quid debeant agere, iam tangit organum, non suspendit: Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thezaurisent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam . Hoc canticum de canticis Sion divites acceperunt, primo, non superbe sapere. Extollunt enim divitiae; et quos extollunt, flumina illa tollunt . Quid ergo his praecipitur? Ante omnia, non superbe sapere. Quod faciunt divitiae, hoc caveant in divitiis; caveant in divitiis superbiam. Ipsum enim malum est quod important maxime divitiae incautis hominibus. Non enim aurum malum est, quod Deus condidit; sed malus est homo avarus relinquens Creatorem, conversus ad creaturam. Hoc ergo ibi praecaveat, ne sit superbus, et super fluvium Babylonis sedeat. Hoc illi enim dictum est, Non superbe sapere: ergo sedeat. Neque sperare in incerto divitiarum: ergo super flumina Babylonis sedeat. Si enim speravit in incerto divitiarum, trahitur a flumine Babylonis. Si vero humiliaverit se, et non superbierit, et non speraverit in incerto divitiarum, sedet super fluvium, suspirat aeternae Ierusalem recordatus Sion; et ut perveniat ad Sion, erogat. Ecce habes canticum quod divites acceperunt de canticis Sion. Operentur, tangant organum, non vacent, cum invenerint hominem dicentem sibi: Quid est quod facis? perdis res tuas tanta erogando; thesauriza filiis tuis. Cum viderint non capere, et intellexerint lignum esse salicis, non facile dicant quare agant, et quid agant, suspendant organa in salicibus Babylonis. Praeter salices autem cantent, non cessent, operentur. Non enim perdunt quod erogant. Servo commendant, et tutum est; Christo commendant, et perit?